FONTI
Versione latina della Praxis nel Passionario Romano (650-690)
1. Apprendere che S. Nicola sia stato conosciuto a Roma non prima dell’anno 650 potrebbe far pensare che il santo vescovo abbia tardato ad affermarsi nell’antica capitale dell’impero. La realtà è esattamente al contrario: S. Nicola è uno dei primissimi santi venerati a Roma. Pochi sanno infatti che la Chiesa di Roma era estremamente reticente nella venerazione dei Santi e ciò fino a tutto il VI secolo. Il motivo di questa “freddezza” era il timore che molte di queste passiones fossero state composte da eretici o da amanti di cose fantastiche e quindi false. Questa cautela fu espressa incisivamente dal papa Gelasio (492-496) in un decreto promulgato in occasione di un sinodo romano.
NOTA. Gesta Sanctorum Martyrum, secundum antiquam consuetudinem, singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur; quia eorum, qui conscripsere, nomina penitus ignorabantur, et ab infidelibus, aut idiotis superflua, et minus apta quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur; sicut cuiusdam Quirici et Iulittae, sicut Georgii, aliorumque huiusmodi passiones, quae ab hereticis perhibentur compositae: propter quod (ut dictum est) ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in Sancta Romana Ecclesia non leguntur. PL 59, 160-161.
2. Mentre dunque in altri luoghi d’Oriente e d’Occidente tale culto era molto più diffuso, a Roma ci si accontentava dei calendari con l’indicazione sintetica se si trattava di un confessore e possibilmente la sua provenienza. E’ lo stesso S. Gregorio Magno, rispondendo nel 598 ad Eulogio d’Alessandria, ad attestare questa circostanza, ricordando che a sua conoscenza a Roma c’era solo una piccola raccolta di Vite di Santi. Ad Eulogio, che chiedeva una raccolta completa,
Gregorio rispondeva infatti che nell’Archivio della Chiesa Romana non c’era un tale volume, ma solo “pauca quaedam in unius codicis volumine collecta”.
NOTA. Epistola 29, lib. 7: Preter illa enim quae in eiusdem Eusebii libris de gestis sanctorum martyrum continentur nulla in Archivo huius nostrae Ecclesiae vel in Romanae urbis bibliothecis esse cognovi, nisi pauca quaedam in unius codicis volumine collecta. Nos pene omnium Martyrum, distinctis per dies singulos
passionibus, collecta in uno codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solemnia agimus; non tamen in eodem volumine, quis, qualiter sit passus, indicatur; sed tantummodo locus et dies passionis ponitur. Unde fit, ut multis ex diversis Terris, atque provinciis per dies ( ut praedixi) singulos cognoscantur martyrio coronati. Sed haec habere vos beatissimos, credimus.
3. Forse fu proprio la riflessione di S. Gregorio Magno, congiunta al pensiero che sta alla base dei suoi Dialoghi (che l’esempio dei Santi può avere una valenza didattica notevole), a spingere i suoi successori verso l’anno 650 a compilare un Passionario più completo. Naturalmente la fonte principale fu una raccolta agiografica greca, in cui era contenuta anche la Praxis de stratelatis o Praxis tou agiou Nikolaou.
SUL PASSIONARIO ROMANO vedi:Cfr. Albert Dufourcq, Le Passionaire occidental ai VI siècle, in Mélanges d’Archéologie et d’Histoire, XXVI (1906), Paris Rome, pp. 27-65 ; anche M. Karl Künstle, Hagiographische Studien über die Passio Felicitatis cum VII filiis,Paderborn 1894. Anche Karl Meisen, Nikolauskult und Nikolausbrauch in Abendlande. Eine kultgeographish-volkskundliche Untersuchung,Düsseldorf 1931, pp. 527-530: Die Stratelatengeschichte nach dem Codex Augiensis XXXII aus dem 9. Jahrhundert in der Landesbibliotliek in Karlsruhe (foL 32r-33r) und dem Palatinus Lat. 846 desselben Jahrhunderts in der Vaticana (foLI39r—140v). Ältester Text einer Legende vom hl. Nikolaus im Abendlande. Ho messo in neretto alcune varianti fra il codice Palatinus e l’Augiensis. Su
quest’ultimo vedi anche A. Holder, Die Reichenauer Handschriften, I (Die Handschriften der grossherzoglich badischen Hof- und Landesbibliothek in Karlsruhe, V), Leipzig 1906 (reprint Wiesbaden 1970), pp. 118-131.
Ecco il testo latino edito dal Meisen:
4. Incipiunt acta 4 sancti Nicolai episcopi Myrensi [Murensi] atque Lycinium
[Lucium] mytropoleos, mensis Decembris die VI.
Temporibus Constantini magni imperatoris inconstantia facta est atque dissensio in Frigia Adaifalorum; et suggestum est benignissimo imperatori Constantino, que agebantur ab eis. Mox autem misit exercitum et ducatores militum, qui sub eis erant, Nepotianum, Ursum et Eupoleonem, qui ita vocabantur. Istis autem transfretantibus mansionem Constantinopolim pernavigaverant in Lycensium praefecturam. Et venientes in locum qui cognominatur Andriatium [Andriaticus] existente portum partium metropoleos miliarios plus minus trium adiacentes, ipsius civitatis Myrensis, et exierunt de nave eximulari [simul viri]non habentibus ventum ad navigandum.Exierunt ex militibus aliquanti considerantes quasi ad reficiendum et recreandum, ut victui eorum escas emerent. Et temptando aliquos qui ibidem erant quasi milites, vim facientes et manus mittentes et fit tumultus et turba magna in loco qui vocabatur Placomatum, ut etiam Mirenses mytropolis audirent turbam et conturbari circa milites sicuti inoboedientes existentes et tumultus atque vociferatio fiebat magna [magnus].
Audiens haec servus Dei Nicolaus qui ibidem sanctae Dei ecclesiae episcopus praeerat, ambulavit illuc, equidem populum rogans mitigavit, nihil pravum aut inlicitum fieri.Mox autem devenit in Andriacium, et videntes eum qui ibidem ducatores erant militum, adoraverunt eum atque salutaverunt. Cognoscentes autem et milites et ipsi occurrentes salutaverunt eum et osculaverunt eum nimio amore. Interrogati sunt autem ab eo: Unde venistis et cuius estis et propter quid hic venistis? Responderunt ei: Quia pacifici sumus et quia misit nos benignissimus noster imperator ad proeliandum, et ambulamus ad inoboedientes aliquos. Ora autem pro nobis, sanctissime pater, ut dirigamur in itinere nostro. Sanctus vero episcopus rogabat [rogavit] eos, ut ascenderent secum in civitatem et sumerent ab eo benedictiones et cybaria. Reverentes autem milites sanctissimum episcopum et moderationem illius, iusserunt omnes pacificari et deinceps neminem
temptaverunt. Adhortavit vero et milites, ut ascenderent secum in episcopium.Deinde autem veniunt aliqui de civitate ad eundem sanctissimum dicentes: Domine, si hic esses in civitate, non sic tres innocentes morti traditi fuissent, quia iudex Datianus accipiens eosdem tres viros iussit capite truncari, et omnis civitas non paucum luxit, eo quod sanctitas tua non est inventa ibi. Audiens haec sanctissimus episcopus tribulatus est et mox rogans eosdem milites
sumpsit primatos eorum et transfretavit in civitatem et deveniens in locum qui vocatur Leonti, interrogabant [interrogavit] qui iter agebant de illis qui acceperant sententiam, si adhuc viverent et dixerunt ei, quia adhuc vivunt et in itinere sunt in loco qui cognominatur Dioscorus et dum venissent ad martyrium confessorum Crescentii et Dioscori germanorum. Item interrogans dicit, quia foras iam debent exire. Et veniens ibidem ad portam, dixerunt ei aliqui, quot in loco sunt qui dicitur Byrra; erat enim locus ille trucidatorum. Et concurrens sanctus Nicolaus invenit multitudinem populi copiosam et spiculatorem tenentem gladium et expectantem adventum sanctissimi viri. Et dum advenisset in eundem locum confessorum Christi, invenit tribus viris facies cum linteaminibus alligatas. Et erigens eos a terra manibus retrorsum ligatis et genua flectentes et praetendentes capita et mortem expectantes. Tunc sanctus Nicolaus secundum quod scriptum est, quia iustus ut leo confidit, audacter abstulit gladium a spiculatore et deicit in terram. Eosdem autem viros solvens a vinculis detulit secum in civitatem et descendens ad pretorium disrumpens ianuam ingressus est ad Eustathium praesidem. Eustathius vero praeses audiens quae fiebant ab excubitore, mox exiit propinquius adorare sanctum virum. Servus autem Dei Nicolaus aversus est eum dicens: Sacrilege et sanguinum effusor ausus es ante meam faciem venire tot et tantis malis deprehensus! Non tibi parcam neque indulgeam, sed intimabo potentissimo imperatori Constantino de te, quantis et quibus adprehensus es malis et qualiter dispensas praefecture principatum. Praeses vero Eustathius genibus advolutus ait ad eum: Noli irasci circa me servum tuum, domine, sed disce veritatem, quia ego non sum culpabilis, sed primi civitatis Eudoxius et Simonides. Et dixit ei sanctus vir: Non Eudoxius et Simonides haec fecerunt, sed argentum et aurum.
Didicerat enim sanctus vir. quod amplius quam ducentos pondo argenti accepturus praeses erat, ut eos perderet iniquae. Et multum deprecatus sanctissimus vir ab eis qui praeerant militibus (de) praeside, indulsit ei, evacuans mentiones quae contra tres viros ab eo acta erant. Ducatores vero militum comedentes cum
sanctissimo viro rogaverunt eum, ut oraret pro eis, suscipientes ab eo benedictionem. Et post orationem commendantes se navigaverunt inde. Deinde venientes in Frigiam et tumultuantem populum pacificantes nimis, venerunt in magnisonam Constatinopolim, et magna eis obviatio facta est ab eisdem qui in civitate erant, magistro militum atque imperatore et omni coetu sicut victorias deportantes, et erant in palatio magnifici. Invidia autem illis a diabulo facta est non modica persecutio ab eodem qui in civitate erat magistro militum et certiorem reddentes praefectum Ablabium, qui ex summissione et consensu eorum morti eos traderet, spondentes ei mille septisgentos (sic) pondos auri. Hanc autem sponsionem facientes praefectus Ablabius ingressus est ad imperatorem Constantinum et dixit ei: Piissime domine, magna seditio atque conventicula fit potentiae tuae a magistris militum qui destinati sunt in Frigiam. Didici enim in veritate, quod ipsi repromisissent se erecturos adversus tuam clementiam. prestantes se actoribus tuis qui agunt lucra et donativas et amplissimis honoribus effici. Cognoscens autem ego haec non potui taciturnitate abscondere, quia adversum me est haec iniquitas. Modo nunc quod placitum est tuae clementiae perage.
Imperator autem repletus furore magno, mox praecepit eos sine examinatione mitti in custodiam. Prolongante autem modico tempore qui insidiabantur eis tumultum fecerunt Ablabio praefecto dicentes: Pro quid eos misisti in custodiam carceris et reliquisti adhuc vivere? Intus autem existentes in carcere possunt sibimet ipsis adiuvare. Praefectus autem haec audiens ab eis, mox ingressus nuntiavit imperatori dicens: Piissime domine, ecce quos iussisti mitti in carcere Nepotianum, Ursum et Eupolionem, intus existentes illi impii circa imperium tuae amplitudinis atque potentiae tractant. Imperator autem haec audiens ab eo, iussit eos pernoctanter gladio capite truncari. Praefectus autem audiens haec ab Imperatore egressus a palatio, mox praecepit carcerario dicens: Hi tres viri quos habes in custodia carceris praeparati sint per noctem ad mortis imperium. Carcerarius audiens haec veniens iuxta eos et lacrimans amare tribus viris ait: Viri et domini mei, timor me continet et pavor et tremor. Heu me, utinam nec vidissem vos aliquando nec cognovissem vos, nunc autem loquor vobiscum et audio. Crastino enim ab invicem separamur, quia iussi estis mori. Quicquid vobis est in possessionibus sive aurum sive argentum aut aliquod aliud quod vultis derelinquere dimittite. Nocte enim haec (sic) iussi estis mori. Viri autem haec audientes ab eo, sciderunt vestimenta sua et cyncinna capitis sui pulveremque spargentes vociferabant dicentes: Quid enim inique egimus, ut sic male pereamus? Nepotianus, unus ex ipsis, ad memoriam deducens quod [quid] fecit sanctus vir Dei Nicolaus in tribus viris, cum magno fletu et stridore ait: Domine deus sancti Nicolai, miserere nostri et sicut fecisti in tribus viris qui in Lycea inique seu iniuste iudicati sunt mori et salvasti eos: sic nos salva, sancte Nicolae. serve Christi, et si longinquus a nobis es, propinquior nobis fiat vestra deprecatio atque postolatio ad dominatorem tuum Deum et salvatorem dominum nostrum Jesum Christum. Intercede pro nobis, ut salvi facti ab iniquo et mortifero tempestati, digni efficiamur venire et adorare sanctissima vestigia tuae paternitatis. Haec et his similia dicente Nepotiano, tunc hi tres quasi ex uno ore sic vociferati sunt orantes.Sanctus vero Nicolaus ipsa nocte prasens apparuit imperatori et dixit ei: Constantine imperator, surge et dimitte illos tres viros quos habes in custodia carceris, Nepotianum et Ursum et Eupoleonem, magistros militum, quia ex summissione criminati sunt. Quod si non obaudieris me, pugnam tibi excitabo indoratam [induratam] [indoratio] et carnes tuas et interiora tua bestiis tradam voranda, postolationem faciens contra te coram caelesti rege Christo.
Et dixit imperator: Quis enim es tu, et quo modo ingressus es in meum palatium? Et dixit sanctus vir: Ego sum Nicolaus peccator episcopus, qui in Lycea metropolim habito, et haec dicens abscessit. Et iterum in ipsa nocte ambulavit et apparuit Ablabio [Abablio] praefecto eadem dicendo: Ablabi [Ababli], laetus animo et mente, surge et dimitte illos viros tres magistros militum quos habes innocentes in custodia carceris. Quod si nolueris eos dimittere et non audieris me, postolationes adversus te faciam coram inmortale [inmortali] rege Christo, et in infirmitatem cades et vermium comestione finieris et omnis domus tua male peribit. Et dixit ei Ablabius [Abablius]: Tu autem quis es, et unde huc veniens talia loqueris? Sanctus vero Nicolaus dixit: Ego sum Nicolaus peccator, servus
Dei, qui est in Myrro metropolim, et haec dicens simili modo discessit.
Evigilans Imperator misit ad Ablabium dicens: Vade, nuntia Ablabio praefecto et dic ei quae vidi et quae audivi. Et intimatis eis omnibus, dimisit eum. Similiter et praefectus remisit eundem praecursorem eadem denuntians Imperatori. Et mox praecepit imperator praesentari tres viros magistros militum sibi coram omni coetu et generalitate seu praefecto, et venientibus illis ait ad eos: Dicite mihi, quales magias facientes talia nobis in somnis direxistis? Illi autem in terram aspicientes tacebant. Iterum secundo interrogavit eos dicens id ipsa. Nepotianus, unus ex ipsis, dixit: Domine piissime, servi vestri magias nescimus. Si autem tale aliquid cogitavimus aut aliquid male egimus erga maiestatem pii imperii vestri, horribilis tormentorum et nimis cruciatibus poenis submitti nos iubeat benigna potentia tua. Imperator autem dicit ei: Dicite mihi, scitis aliquem Nicolaum vocabulo?
Illi autem audientes de nomine Nicolai, promptiores facti seu animosiores redditi sunt et quasi ex uno ore dixerunt: Domine Deus sancti Nicolai, exaudi nos, et sicuti salvasti illos tres viros qui in Lycea inique habebant mori in Myrrim mitropoleos, sic et nos salva qui inique et iniuste habemur mori. Imperator autem dicit eis: Dicite mihi, quis est hìc Nicolaus? Nepotianus autem dixit ei quanta fecisset sanctus Nicolaus. Imperator autem dixit ad eos: Hoc autem scitote, quod non vobis donavi istam vitam, sed quem vos invocati estis sanctum Nicolaum, ad quem destinastis; tondite capillos capitis vestri et mutate vestes vestras et gratias referetis ei. Memores estote et mei. Deditque eis ut ferant secum vasa sancta diversa, equidem euangelium totum aureum et cereola aurea duo et patenam auream lapillatam
pretiosam ornatam, et misit eos imperator. Qui ambulantes in Licea Mirensium metropoleos, adoraverunt sanctum Nicolaum et totunderunt capillos capitis sui et mutaverunt vestimenta sua, et multum quidem cum lacrimis distribuebant pauperibus, de quibus habebant rebus, quaeque auri et argenti et vestimentorum. Per multos autem annos faciebant haec, glorificantes et laudantes patrem et filium et spiritum sanctum nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
Expliciunt acta sancti Nicolai episcopi.